ALBUKIR

ALBUKIR
ALBUKIR
si Alkazuinio Scriptori Arabi credimus, sunt aves albae, quae quotannis certô tempore conveniunt ad montem Gebal attair nomine, quasi montem avium dicas, in Aegypti Thebaide prope Ansenam (i. e. Antinoum) urbem Mariae Aegyptiae, matris Abrahami, filii Prophetae, et super eum montem volant. In hoc autem foramen est (seu potius pedica) in quod omnes et singulae caput immittunt eximuntque, dein in Nilum descendentes subinde redeunt, unde venerant, neque id facere desinunt, donec una earum in foramine retineatur. Tum vero agitatur et manet suspensa. Quô factô reliquae statim avolant, nec in monte earum ulla amplius visitur, usque ad idem tempus auni sequentis. Interea avis, quae suspensa est, postquam multâ agitatione se liberavit, avolat et avibus sui generis denuo iungitur; Sed hae in illam irruentes, rostrisque suis diverberantes, ad foramen redire cogunt, ubi iterum suspenditur, illis rursus discedentibus. Addit Sacerdos Abubecrus Dauliensis, illis urbis ex oculatis testibus se audivisse, aves duas haerere in foramine, cum annus est fertilis, unam cum est medius, nullam cum est sterilis. Quae fere ad verbum Alkazuinius, sed de more suô fabulose, cum neque alii Arabes, neque Coptitae in Lexicis et Nomenclatoribus suis huius avis uspiam meminerint. Sam. Bochart. Hieroz. part. 2. l. 6. c. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”